- PLUTEI
- PLUTEIauctore Vegetiô, l. 4. c. 15. machinae fuêre mobiles et ambulatoriae, ex tabulis, vimine aut coriô constratae, trinisque rotulis adigi solitae, ad muros, quarum una in medio, duae in capitibus apponebantur ita, ut in quamcumque partem quis vellet, more carpentorum admoveri potuerint. Hos, in quit, obsidentes applicant muris eorumque munitione protecti, sagittis sive fundis, vel missilibus defensores omnes de propugnaculis oppidi exturbant, ut sealis ascendendis facilior praestetur aescensio. Vide Ioh. Rosin. Antiquit. Rom. l. 10. c. 16. Alias Pluteus, pars lecti, Graece ἀνακλιντήριον, ad quam pulvinum ponebant, sustinendo capiti; In ista enim parte lecti, eminentem pluteum ex asseribus compactum erigebant; cui simile quid hodieque fieri videmus, sed hos pluteos nos dossualia vel dossuaria vocamus, quod ad ea dorsum applicemus et acclinemus: Cum vero duo sint lecti latera, spondae Latinis, ενήλατα Graecis, harum altera interior, altera exterior dicta est. Interior, quae propius parietem erat et ea eminenti etiam pluteô munita, sed non tam altô, quam ille, qui ad lecti caput. Hinc Pluteus proprie dicebatur illa interior sponda. Isidor. Sponda exterior pars lecti, pluteus eutom interior. Sic enim lectos in cubiculo collocabant Veteres, ut parieti propius admoverentur, nec in medio essent positi, quod etiamnum solemus. Sic illa pars, quae parietem spectabat, et pluteô muniebatur et interior spenda vocabatur. Ad pluteum mulieres cubabant, viri autem in priore sponda, quae et exterior, quaeque pluteô carebat. Poeta, de utraque.Et pressus prior est interiorque torus.Marcellus, Faeculae, quâ infectores utuntur, si spondam lecti priorem, quâ vir cubat, perunxeris et spondae medio inligaveris, dolores capit is remediabis. Ubi prior sponda, eadem est cum exteriore Artemidorus, τῶ δὲ ενηλάτων τὸ μὲν ἔσω ἰδίως τὴν γυναῖκα, τὸ δὲ ἔξω τὴν ἄνδρα, spondarum autem interior quidem uxorem, exterior vero virum, scil. continet: Sic enim apud eum legendum. Hodie viceversâ scriptum est: τὸ μὲν ἔξω τὴν γυναῖκα, quod ferri non potest. Pueri quoque cinaedi, nam et hi mulierum locô sceleratis, ad pluteum cubabant et in parte tori interiore. Martialis, l. 3. Epigr. 91. v. 9.Exciduntque senem, spondae qui parte iacebat:Namque puer pluteô vinidice tutus erat.Ubi vides, pluteum partem tori interiorem dici, ut priorem, spondam. Atque hinc Dolabella Caesarem, pellicem Reginae, spondam interiorem Regiae lecticae, vocabat. Neque vero in lectis cubicularibus solum, sed etiam in tricliniaribus, sponda ac plutei dicebantur, sed contrariô plane modô, Nam spoda, pars interior lecti tricliniaris vocabatur, quae et mensae admovebatur, exterior vero pluteus. Hinc puellae et pueri, qui in deliciis, interiores accumbere dicebantur, cum in gremio amatorum suorum iacerent, nec pluteum tangerent. Scipio Africanus deSulpicio Gallo: qui in conviviis adolescentulus cum amatore, cum chirulota tunica, interior accubuerit. Iuvenalis, Sat; 2. v. 120.———— ———— IngensCena: sed et iacuit gremio nova nupta mariti.Salmas. ad Ael. Spartian. in Aelio Vero, c. 5. Vide quoque supra, in Anacliterium: uti aliam vocis notionem, in Basilica. De Pluteis seu capsis librorum, habes aliquid voce Capsa, it. Zaberna; de Plutro vero a Samiis pro Iunone culto apud Arnob. l. 6. et Clem. Alexandrinum, ubi ςανίδα vocat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.